Archi|diœceseos | Colonien|sis | descriptio | historica. | Authore Martino Henriquez à Strevesdorf1, | Com[ite] Pal[atino] Caes[aris]que Capitaneo. jam ejusdem Archidioeceseos Receptore Generali. | Auctior editio & secunda. | Coloniæ Agrippinæ, | Sumptibus viduæ Ioannis Portz, & hæredum Clemens, apud Tesserae portam sub Semilunio, [1670]2
|
Der Erzdiözese Köln historische Beschreibung, von Martin Henriquez von Strevesdorf, Pfalzgraf und kaiserlicher Hauptmann, der Erzdiözese Generaleinnehmer. Zweite, erweiterte Auflage, Köln im Verlag der Witwe Johann Portz und Clemenz, an der Würfelpforte unter dem Halbmond |
Ordo civitatum
III. BONNA.
Electoralis, Bonna, est primaria Sedes,
Archidioecesis, Cancellaria suprema,
Consilium, Archivum, Rectoratusque triumphat,
Iustitia usque Reo, Viduis patet atque Pupillis.
Vrbs etiam dicta est veterana Voconia, quae post
Moenibus et foveis, ornataque Turribus altis.
Vrbis habet claves, gestans pro tempore fasces
De more antiquo longoque a tempore consul.
Romani Bonnam quondam bona castra vocarunt,
Nempe Bonas illic quoniam sibi figere Sedes
Est visum, testante chrono, nam plurima tali
Non modo parte rubet bene sano Vinea Baccho,
At quoque frugiferas circum protuberat Arvum,
Immensique supra per binas circiter horas
Clauduntur montes, qui ad Rheni littus utrumque <81>
Hanc e Teutonia ferme ducuntur ad Vrbem.
Ante Verona fuit, facto qua nota sequenti:
Herculeus An[no] 248 bellum dum Maximianus & arma
Gestaret, stricto Carausius Ense Tyrannum
Vt ruat, in Magnum qui Caesara nuper iniqua
Diocletianum suscepit praelia, iamque
Regna Britannorum sibi subjecisset, & olli
Ex Syria, Ægypto, Solymis, Orienteque dictus
Caesar Thebanam Legionem {robore pollens
Agmen erat} quae sexcentis sex millibus, & sex
Et Sexaginta, numero, constabat, ad imum
Rheni littus, opem latum submitteret, ante
Emundata sacra sacri baptismatis unda
Quae legio dederat vero sua nomina Christo
Praefatus capitis sub poena Maximianus,
Pro fortunatis belli successibus huius,
Quod per Teutonicos tractus Francosque parabat
Idolo martis votivos thuris odores,
Sacrificosque ignes adoleri jussit ad aras.
Ast quia Christicoli Ductores agminis, illi
Mallusius, Victor, Gereon, Florentius ibant
Cassius atque Pius, tam falso sacra negarent,
Thura Deo, gressusque suos procul inde tulissent,
Ad profligandum coniunctis viribus Hostem,
Tum sacra insidias legioni struxit, et idem
Maximianus atrox posuit stratagema suoque
Ex toto ferme, qui nunc locus obtinet ipsam
Ast aliquot cum de sacra Legione cohortes
Christicolumque simul qaedam vexilla} deorsum
Longius ad Rhenum cessissent usque Veronam,
Bonnam, Agrippinam, & Xanthos, sua seque tuentes,
Insidiator eas stricto est mucrone secutus, <82>
Et turmis aliis alio cedentibus, ipso
In stadio Divum Gereonem forte trecentis
Octodecim sociis comitatum coepit Agrippae,
Sanctum Victorem triginta cumque trecentis
Militibus Christi Xanthorum pressit ad urbem,
Cassius at Bonnae simul ac Florentius una
Cum sociis laevum Rheni prope littus, aperto
Ore fidem Christi testantes sanguine fuso
Martyrij insignem meruere referre coronam;
In quorum aeterni firmum munimen honoris,
Diva Helena Imperii Regina, Decusque Parensque
Primi Christiadum divino Caesaris oestro
Constantini, alma fides quoque nobilis auctrix,
Caetera Templa an[no] 316 inter prope Rheni flumina Bonna,
Instinctu Divum mota est fundare sacratum
Collegium, multis quae nunc Ecclesia praero-
Gativis gaudet; communem namque quotannis
Mercatum celebrat, quin & pro tempore servat
Praepositum, multa supremum munus, & Archia-
Diaconalis adest cui Iurisdictio terrae.
Hic locus illustres ambit complexibus Arces,
Oppida, Nobilium Sedes & Fana, Domusque,
Quae supra atque infra circum lustrantur in uno
Prospectu, dictae jacet Vrbis moenia praeter,
E regione autem trans Rhenum bina videntur
Vilichiumque aliud, quod Vilike diximus olim,
Quorum postremum Mengosus Gelriae in altum
Zutphaniaeque Comes duxit an. 985 Girbirgaque conjux
Eius, idemque bonis testamentalibus, amplo
Legato Agrorum, Argenti donavit et Auri,
In quo Gnatabus socijs {quas inter & una
Sancta Adelheidis erat} tumulatus uterque quiescit,
Vt tumuli monumenta ferunt in marmore; nempe <83>
Vilichij Extructor jacet hac Mengosus in Urna.
Hoc latus occasum versus {via perbrevis} ornant
Cum Servitarum Claustro, quod struxit in altum
Archipater, Bavarum Dux Ferdinandus Honori
Septem Virgineae Matris Divaeque Dolorum,
In quo miraclis celebris servatur Imago,
Copiae & haec divi Lucae est, quam pinxit, & illa
Monstratur, longe circumque jacentibus, inde
Qui crebro e Patrijs rara pietatis amore
{Rarum opus est etenim} sacra huc vexilla reponunt
Cum Genitrice colunt votis precibusque Tonantem.
Hunc infra montem Poppelsdorff cernitur, ipso
Tempore Romulidum, sic affirmantibus aevi
Illius historicis, qui pagus nomine dictus
Publij, ut & Transdorff Trajani pagus, & huius
Oppida plura modi, Satrapatibus insita binis
Et Bonnae & Brulae titulos sunt nacta suorum
Voce Ducum, a ducibusque suis jam nomina servant.
Has penes Oppidulum Poppelsdorff floribus hortus
Æmulus Hesperijs Electorale viretum
Suspicitur; sursum spatio fors unius horae
Gudesberg surgit, cuius superindita clivo
Arx, Turrisque iacent iam demolita, locoque
Creditur hoc falsi fanum sedemque fuisse
Mercurij, cuius qua sub Gentilibus Arae
Victima caesa frequens, hoc Montis & huius Origo
Mercurij Burgum, Gotzberg quasi nomine fluxit.
Imperii primo Theodorus Episcopus anno,
Congesti multis Iudaeum millibus auri
Argentique gravem tenebroso carcero clausit,
Compedibusque pedes, & duris terga catenis
Nexuit, & iustis propter male tanta lucrati
Pondera thesauri poenis multavit eundem,
E qua nummorum summi {est firmissimus Atlas} <84>
Mercurij Burgum sublimi in vertice, Bonnae
Vltra dimidium munitam condidit arcem,
Qua Michaelis erat prius isto in monte sacellum,
Impete, & in rapidas acta igne vorante favillas.
Omnigenos quoniam fugitiva plebis Alumnos
Sustentabat, erat specus, hospitiumque latronum.
Regredior Bonnam, bina gaudente corona,
Cum post Henricum, Fridericus, nempe secundus
Austriacus Princeps, occisi filius olim
Caesaris an. 1315 Alberti iusto pro Caesare lectus;
Mox Vbiae Henricus de Virnburg Praesul, eundem
Bonnae in Sede sua, Imperij diademate an. 1315 cinxit.
Vrbis honos rursum non longo a tempore, quando
Walramo, Comitum Iuliae de stemmate nato,
Jure in utroque Viro fundato a Praesule, Caesar
Insigniretur an. 1347 Bonnae & diademate Regis,
Augusti Imperij, quod Caaear uterque secutus.
Transfugus Hispano Ductor stratagemata fecit,
Per fraudem ingressus Batavo cum milite, verum
Mox Ernesteis vexillis ostia pandit,
Et sic Ernestus Bavarus sine sanguine Bonnam
Occupat, ut Caroli Magni fulgebat olympi
Festus ab axe dies, Magno sic Rege iubente:
Huius enim meritis lapsi post fulmina belli
Bonna reviviscit fraudum iuga pessima spernens,
Subijcit Ernesto Bavaro se tota, perosa
Frena nova, ut Iani vicesima nonaque luxit,
Et iam transierant an. 1548 ter saecula quinque salutis,
Quattuor & messes, octoque decennia phoebo.
Vrbs vere felix! De bello tempore pacis
Perpendens, rursum Bonnae bona castra locantur
Et vere insignis iam Fortificatio surgit.
Quod superest laudis, de Bonna haec Vrbe leguntur <85>
Carmina, quae subdo, cecinitque probabilis author:
Bonna Solum felix, celebris locus, inclyta tellus,
Florida martyrio, terra sacrata Deo.
Exulibus requies, & Asylon mite fuisti
Semper, & externite reperere suam,
Principibus Sedes hinc Electoribus illa est,
Iustitiae Patribus, qua Themis ista viget.
Felten, W. (1910). Der rheinische Geschichtsschreiber Martin Henriquez von Strevesdorff. AHVN, 89, S. 62 ff.
Strevesdorf, M. H. (1670). Archidioeceseos Coloniensis descriptio historica, 2. Aufl. Köln: Portz.
Strevesdorf, M. H. (1740). Archidioeceseos Coloniensis descriptio historica, 3. Auflage. Köln: Steinhaus.
von Oidtman, E. (1915). Martin Henriquez von Strevesdorff und seine Descriptio Coloniensis. AHVN, 97, S. 111 ff.
1 Martin Henriquez/Heinrichs von Strevesdorf[f], * ca.1620 † 1679, mit portugiesischen und spanischen Vorfahren, Kölner Geschäftsmann und Geschichtsschreiber.
2 (Strevesdorf, Archidioeceseos Coloniensis descriptio historica, 2. Aufl, 1670, S. 80 ff); Fundstelle: UB Paderborn, urn:nbn:de:hbz:466:1-12065, und: USB Köln, https://services.ub.uni-koeln.de/cdm4/document.php?CISOROOT=/rheinmono&CISOPTR=48045&REC=13 . Erste Auflage von 1662: USB Köln, https://digital.ub.uni-koeln.de/view/retro_991010672009706476_012168?p=1
3 Die Jahresangaben, die in der Vorlage in den Fussnoten erscheinen, sind in den Text eingearbeitet.
4 Heute: Martigny im schweizerischen Kanton Wallis.
5 Acaunum, heute Saint-Maurice im Kanton Wallis.
6 = Dietkirchen.
7 = Schwarzrheindorf.
8 = Kreuzberg.
9 Am 17. Dezember 1583 wurde die Burg von den katholischen Belagerern gesprengt und erobert.
10 Karl IV. (* 14. Mai 1316 in Prag; † 29. November 1378 ebenda) war römisch-deutscher König (ab 1346), König von Böhmen (ab 1347), König von Italien (seit 1355), König von Burgund (seit 1365) und römisch-deutscher Kaiser (ab 1355).
11 Martin Schenk von Nideggen, niederländisch Maarten Schenk van Nijdeggen oder Nydeggen, (* um 1540 in Goch; † 10. August 1589 in Nimwegen), Graf von Afferden und Bleijenbeek, war ein in spanischem, später niederländischem Dienst stehender Heerführer. Am 23./24. Dezember 1587 eroberte er Bonn.