hutten

Ulrici Hutteni Equitis Germani

Arminius sive Dialogus

Interlocutores: Arminius, Minos, Mercurius, Alexander, Scipio, Annibal, Cornelius Tacitus


Arminius.

Hoc tandem iniquum est, o Minos, judicium, si fuit ullum unquam tuam.

Minos.

Bona verba quaeso, Armini: nam quae haec nova est calumnia quicquam justissimum injuste Minoem statuisse? quod illud vero est judicium? dic agedum.

Arminius.

Dabis hanc mihi veniam primum, si te offendit dicendi libertas mea. Germanis est peculiare hoc minus blonde loqui, cum loquuntur libere et serio: queri me vero decet, quod, cum honorem habes, et veluti praemia statuis Imperatoribus qui ubique fuerunt optimis, ipsum me, quasi qui non vixerim, si praeteris. Jampridem enim sententiam ferente te, Imperatorum primus, loto Elysio campo et beatorum hac regione, pronunciatus est Alexander Macedo, ab eoque secundus honore Romanus Scipio, et tertius Carthaginensis Annibal. Solus in nullo ego habitus sum numero, qui tamen, si certandum mihi cum illis unquam putavissem, equidem in nullo posuerim dubio, quin, te judice, principem locum obtinuissem.

Minos.

Caussam profecto habes, Germane. Sed cum hoc illi certamen apud me inirent, quid non admonebas me ipse quoque?

Arminius.

Quia neque putavi quicquam licere ulli hic ambire, neque unquam dubitavi, quod in vita bene aut male quis meruerit, summa in omnes aequitate abs te distribui.

Minos.

Neque non fit hoc sedulo: sed judicamus secundum confessa plerumque hic, fitque copia dicendi quod in rem suam quilibet arbitrator; caetera facile transimus occupati, praesertim ad ambitionem quae sunt, nisi postulati, negligentes: vides enim negotiorum quae sit moles, quod judiciorum onus, quam varium et multiplex, deinde otii quam arcta sint tempora. Quanquam si recordatus fuissem, quod nunc redigis in memoriam mihi, vocassem ultro et cum aliis audivissem.

Arminius.

Et non audies nunc, revocatis huc de quibus nuper judicasti?

Minos.

Quid ni audiam? Accerse huc ad nos Imperatores, Mercuri, qui de praestantia in re militari et bellica contenderunt paucos ante dies.

Mercurius.

Treis illos? memini. En adsunt.

Minos.

Hic ille est, optimi, vetus Germanorum dux Arminius, qui pro libertate cum Romanis certavit olim et vicit, cumquo vos audiat de Imperatoris praestantia contendisse, ac sententiam ea super re tulisse me, indigne asserit se praeteritum ibi: habet enim quae, cum afferet, ostensurum se putat, neminem rectius hanc ad palmam pervenire.

Alexander.

Igitur dicat.

Scipio.

Valde.

Annibal.

Haud moror.

Minos.

Dic, Armini.

Arminius.

Prius sisti velim huc Tacitum ex Italia quendam, ut is dicat quid mihi tribuerit in historia.

Minos.

Etiam ipsum voca, Mercuri.

Mercurius.

Huc te, Tacite, huc te, huc ad me, ut loquaris tandem ! Eccum hominem.

Arminius.

Operae pretium est, o Itale, elogium illud meum, quod in historiis tuis est, recitare hic te.

Tacitus.

Eo loco, ubi de interitu quoque tuo commemoratom a me est ?

Arminius.

Eo ipso.

Tacitus.

Caeterum Arminius, abscedentibus Romanis, et pulso Maroboduo regnum affectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit, liberator haud dubie Germaniae, et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus. Septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc Barbaras apud gentes, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus, recentium incuriosi.

Arminius.

Fuit alicujus iste in vita fidei, Minos, et vir bonus fuit?

Minos.

Profecto fuit; sed tu melius nosti, Mercuri, qualiter vixerit, coluit te enim peculiariter.

Mercurius.

Sancte vero. Nam candidus inprimis fuit, et quo nemo sincerius scripserit historiam, minusque affectibus tribuerit. Etiam autem Germaniam viderat, et gentis ejus mores descripsit, ac rerum ibi gestarum fuit perquam studiosus.

Arminius.

Igitur talis iste cum fuerit, et rerum mearum haud ignarus, sic de me scriptum reliquerit, ut taceam deinceps ego.

Dubitari non potest quin maximi esse momenti jure debeat, hoc ab hoste perhibitum mihi testimonium. Principio Liberatorem Germaniae vocat, quod est aliquid credo eripuisse vi ac armis provinciam Romanie ut tunc fuerunt, et iisdem invitis summoque contra nisu conantibus vindicasse in libertatem quos servire illi decreverant. Deinde, quod recte maximi fit, illud me Imperium, non cum adolesceret tum et incrementum acciperet, sicut alii Reges, Ducesque, Pyrrhus, autumo, Antiochus, et iste Annibal, sed cum consistebat jam et maxime florebat, non bellum inferens sustinuisse, verum ultro lacessendo armis impetiisse, unumque ex omnibus invicte bellum contra Romanos transegisse dicit. Quare etiam dignissimum arbitratur[,] quem Graecorum pariter et Latinorum annales celebrent. Quod si omnium consensu, nulla fuit unquam major, quam Romanorum potestas, nullum amplius a condito aevo imperium, et hos ego vici cum in flore essent ac vigerent plurimum, rectissime summum Imperatorem, et in re bellica omnibus praestantem me judicandum arbitror, infinitum potentiam, maximas vires, summum Imperium qui bello superaverim: etsi minus nihil velim, quam alienam defraudare gloriam aut rerum ab istis gestarum famam premere. Nam aequissimo semper animo feram, quantus quisque est, tantum haberi ab omnibus, de meque cum dicam, sine invidia dicam: fuit hoc semper studium mihi propter se virtutem colere; de gloria curavi haud multum, quippe satis esse conscientiam facti existimavi; neque nunc jam ea est arrogantia ut prae me alios duces contemnam, nec illud quidem mihi sumo ut esse nullum me superiorem contendere velim: potius si quis est, aequum censeo ut ipsius quoque habeatur hic ratio : sed dignus venia sum si eorum qui de hoc laude certaverunt adhuc, ex conscientia negavero ulli a me concedi oportere. Idque haud temere sentire me ostendam, si audient isti, ut audituros pollicentur, bona arbitror ratione.

Minos.

Audient, pro ipsis spondeo.

Arminius.

Primum igitur, quia plurimum ferunt in hoc ponere te Annibal, quod a parvis initiis ad amplissima incrementa processus sis, docebo, si haec gloria sit, quanto debeatur mihi rectius, quam aut tibi, aut ulli. Nam eorum, qui res praeclaras gesserunt, nemo majoribus difficultatibus enisus, aut gravioribus undique impediments eluctatus est. Cui potentia quidem esse quae potuit, rebus sic perditis et deploratis? Authoritas vero ut esset, ipsa non sinebat aetas. Quare, solus non fuit Alexander, qui immatura aetate gerendis rebus accesserit. Etiam ego enim quartum et vigesimum haud dum egressus annum, cum multa prius miles fecissem strenue, Dux esse incepi exercitus, quem nondum habebam, qui nondum coierat, quemque conscribi celerrime cum oporteret, an existere posset a tanta dispersione, dubium quoque fuit. Nam pecunia haud vereor, ne quis suspicetur valuisse me, quae tum Germanis nulla erat. Itaque in summa rerum atque hominum inopia, misera egestate, desertus ab omnibus, impeditus undique, tamen ad recuperandam libertatem, viam mihi communivi. Citraque omnem extra opem, omne adjumentum et auxilium, hoc solo praeditus et suffultus animo, a meipso rerum initia petivi, et bellum extreme periculosum, non antea coeptum prosequutus sum, sed ab omnibus desperatum, et a cogitationibus quoque hominum jampridem relegatum, provocavi, me dignum arbitrans, nihil fortunae intentum, destinatam mihi sortem, alacriter movere potius, quam expectare sollicite.

Nam quemadmodum audivistis, nitro bellum intuli et denunciavi, obstante etiamnum domestica Segestis et Iguiomeri perfidia, ac fratre Flavio magna apud hostes vi adversante, cum milite omnis disciplinae ignaro, nec ullius in re militari scientiae, armorum vero habitu pene inutili, et apparatu belli adeo non suppetente, ut ne ferri quidem ad telorum fabricam satis csset. At haec omnia, animi et consilio et alacritate correxi et sarcivi. Cumque esset permagnus mei contemptus, in hostium eum calamitatem verti, ac tanta celeritate irrui, ut prius pugnam conseruerim, quam bello ausurum me homines crediderint, ante caedem fecerim, quam conflati exercitus fides fuerit.

Nec levibus vero momentis tantae molis initia auspicatus sum. Tres primo statim impetu legiones, et in iis Martiam, cum auxiliis omnibus fortissimum exercitum, et quo non alius disciplina magis ac rei militaris experientia, vique et virtute Romanos inter milites tunc valebat, ipsumque simul ducem et legatos ad internicionem usque occidi et delevi. Quo tempore in unius mea persona, patriae incolumitas constitit. Ut dicere non debeat Scipio, tam consternatam se rem Romanam, tamque accisam restaurasse, quam ego penitus proculcatam et discerptam brevi Germaniam restitui. Quanquam rei ipsius magnitudinem, non est quod verbis ego assequi studeam, ipsi cotidie hic veteres Romani loquuntur hoc, quantae eis calamitati fuerim tunc, quam misere potentissimam civitatem, Imperium florentissimum confuderim, et quod non alius magis illos rerum dominos gentemque togatam, metu et trepidatone consternaverit.

Certe enim quod tu non effecisti, Annibal, ad urbis usque portas obequitans, ego in ultima constitutus Germania, tanto intervallo, tanto mediis fluminibus ac paludibus, tot interpositis montibus, ac locis nullo dum itinere hominum exploratis, aut cognitis, ipsis etiam dirimentibus montium altissimis Alpibus, eo desperationis adegi civitatem Romanam, ut ille Augustus Imperator, quem solum alioqui perpetuo felicem vocant homines, et quo nemo potentior, quod omnes sciunt, Imperio illi praefuit, ita obstinate primum mori decreverit, ne videret puto, quod mihi in mentem nunquam venerat, Romam capi a me, ut caput foribus illisisse eum memoriae proditum sit, tandem excubias tota urbe, in portis stationes, extra praesidia disposuerit, rectoribus provinciarum imperium prorogaverit, Jovi Optimo Maximo, si in meliorem statum vertisset Rempublicam magnos ludos voverit; breviter, ita de rerum summa consultaverit ac in suprema necessitate fieri solet, neque alio tempore sollicitius cautum illud Romae sit, ne quid detrimenti Respublica caperet, pavor ubique confusissimus hominum mentes perculerit. Fuit enim gravissima haec Romanis clades, pene exitiabilis etiam.

Et hoc coeptum atque perfectum a me est, conciso atque pervulso penitusque deposito Germaniae statu, illius vero reipublicae florentissimis rebus, fortuna secundissima, maximis incrementis, cum neque ut Alexander a patre regnum, neque ut isti a Senatu exercitum cum Imperio accepissem. Deinde alios atque alios continue domi motus compressi. Omneis undique defectionis authores postulavi, et nonnullos quidem assensu popularium punivi, aliis vero veniam petentibus dedi. Qui transfugerant, reprehendi. Qui in deditionem venerant, recepi. Omnia flagitiis perpurgavi. Neque pro Germanis habui, qui tributa exteris penderent, aut aliis conditionibus obnoxios teneri se paterentur. Summumque nefas proclamavi, quod inter Albim et Rhenum virgae et secures, ac Romana illa toga conspecta semel essent.

Ibi tum excitatis iterum ad capessendam libertatem popularium animis, promisi fore paulo post, ne ullae in Germania Romanorum saltem reliquiae superessent, pene memoria aboleretur. Nec id multo post praestiti quamvis haud segnius omnia contra hostes conarentur. Nam ut maxime strenuus quisque, et primae in juventute spei Romae fuit, ita Germanicum illi bellum, ulciscendi Varianam cladem studio, demandatum est. Missi haud contemnendus bello vir Tiberius Nero, et in paucis connumerandus illius frater, egregie cordatus homo Drusus, atque alii, sic mecum certaverunt, ut Romam reversi, ipsi quidem triumpharint, ego vero gliscente in dies libertate, immunem et sui juris Germaniam obtinuerim. Tunc et vigentem animi alacritate imperatorem Germanicum, et longo militiae usu pollentem illius legation Caecinnam, cum mille etiam naves, tanquam ad expugnandam Troiam, adversus me agerentur, magnis ac miseris cum populi Romani cladibus sustinui ac repressi et Cariovaldum Batavorum ducem, inter auxilia Romana multis cum nobilibus cecidi, Cattos ac Phrysios a diversa et ipsos parte vindice bello contudi.

Interea machinante illinc fratre Flavio, Iguiomero domi connivente, flagitiosa facta a Segeste transitio est. Qua nefarius proditor, ne filiae quidem suae, uxori meae, et eidem gravidae pepercit, sed et hanc, et alias quasdam nobiles foeminas, in pudendam secum captivitatem et ad triumphum Romam abduxit. Item, Segimerus cum filio perfugit ad hostes. Multi domesticorum pecunia corrupti, insidias vitae meae construxerunt. Popularium non nulli hostilia omnia machinati sunt. Adgandestrio Catto imprimis adeo nihil non pertentante, ut inauditum illa tempestate Germaniae scelus, venenum a Romanis, quo me conficeret, petierit. Ipse nihil motus vero, constantissime coeptis institi, neque aliquid prius habui, quam fas patriae, et avitum Germaniae decus. Cumque esset efficacissima tunc permovendi Germanorum animas caussa, si cujus uxor apud hostes teneretur, neque alio magis nomine captivitatem timerent homines, meamque ego amarem ardentissime, et ab ipsa praestanti invicem fide redamarer, quodque omnium dolentissime afficiebat, gravidam amisissem, tamen vel sic immotum me praestiti, neque passus sum privatum dolorem patriae in me caritatem minuere. Quum vero in iram versus dolor, alacrius omnia conari impulit, quam conatus ante essem. Ubi et mihi testes esse oportet inferos, quantam quotidie Romanorum multitudinem huc demiserim vehementi ac varia in patriae proditores caede pergrassatus, funestumque et atrox per adversarios bellum circumferens. Plane ostendi Romanis ibi, magno injecto pudore, non proditione me, neque adversus foeminas gravidas rem gerere, sed palam armatos deposcere mihi, in quos dignae ultionis aculeos defigerem. Qua re factum brevi est, ut Romanos Germania penitus ejecerim. A quo deinde tempore, usque in hunc puto diem, nullum fuit illorum ibi Imperium.

Restabat Maraboduus Suevus, qui cum mihi ex foedere, quod cum Romanis ipsi fuit, adversaretur, tota a me belli mole petitus est. Gravissimum ac difficilimum certamen fuit cum Rege potentissimo, ac bellicae omnis rei scientissimo bellicosos Saxorum populos, ingentem Sociorum vim, immensa auxilia post se trahente, cum interim a Romanis juvaretur pecunia, et Iguiomeri perfugio, magnam mihi manum abrupisset. Tamen vel sic varie, ultro citroque tentata fortuna, tandem inclinante ad aequioris caussae partes Deorum voluntate, victum atroci proelio, in ultimos Hercyniae secessus propulit. Unde paulo post de ulteriori cavens periculo, in Italiam confugit, ibique pulchre fallentibus Romanis, qui liberaliter omnia promiserant, et spe frustratus sua, inglorius consenuit.

Ego Germanium intra se conjunctiam reddidi et unanimem, ac olim jam optato libertatis bono, tandemque adsecuto, frui coepi. His oportet ampliora gesserit, qui me sibi secundum esse veliti aut quo prae ad primam ego palmam venire non debeam. Sed quia de rei militaris peritia, et imperandi scientia, ac ducendi exercitus industria pertamen est, praeferat aliquis ibi se mihi, ac neget affuisse haec illi, qui tantas in hujuscemodi difficultatibus talem contra hostes res gesseret, easque ad finem usque vitae bello invictus continuerit. Nihil alienam emulor gloriam, sed isti absit dicto invidia mediocrem quisque potentiam et disperitas, ut plurimum vires adgressi sunt. Ego terrarum orbis imperium, idque, ut dictum est, valentissimum tunc, tot in unum coactas nationum vires, ac renascens ab omni clade bellum, et diutissime nulla intermissione succedentes sibi vices, ultro audensque in me concitavi, et ad ultimum, quod ne hostes quidem negant, vici ac profligavi, patriam externo decusso jugo, ex omnium prope mundi gentium, in communem servitutem, consensu, immunem et libertatis memorem retinui. Neque ulla hoc siverit ratio, Judex, ut persuadeat Alexander ubi, tam facile debellaturum se fuisse, vel ut illa fuerunt tempestate Romanos, quam aut molles Asiae populos, quibus de postea ex Romanis quidam nullo negotio ab se devictis memorabile hoc triumpho suo praetulit: Veni, vidi, vici, aut inermes Indiae nationes, quas bellorum insolentes, commessabundus iste ebriolorum et bacchantium circa se militum exercitu, quatenus adire potuit, in fugam et deditionem coegit. Nam quos magnifacit Scythas, vidit tantum. Certe ipsius avunculus, clarus Epirotarum rex, negat, qui non cum Romanis quidem, sed in Italia tamen bellum gerens, dicere solitus est se in viros, nepotem suum in foeminas incidisse.

Praeterea summum fuit semper virtutis studium mihi, nulla gloriae sitis aut avaritiae. Neque enim ita erexi trophea mihi, ut Romanis dejeci, aut pro opibus, vel imperio decertavi. Sed fuit mihi scopus, ad quem direxi omnia, reddere vi ademptam patriae libertatem. Egique totam in summis virtutibus aetatem, donec premente domestica invidia, et propinquorum dolo facinus patrante, liberum, et omnium victorem huc animum, ex conscientia optimorum in patria meritorum, ac vitae per omnia bene actae, transmisi. Jam tuum, Minos, est considerare, quem mihi praeferre velis, qui vel ex graviori angustia, ad tantam sua virtute amplitudinem emerserit, vel majora bella gesserit, vel scientius rem militarem tractaverit, vel aequabilius Imperium administraverit, vel meliore pro caussa arma sumpserit, vel majores vires contriverit, vel minus in vita cupiditatibus dederit, vel constantius in bono perstiterit. In summa, quis sit omnium, qui his laudibus excelluerunt, ad quem tu primas optimo jure referas.

Minos.

Generosam profecto, et non summo tantum Imperatore, verum bono etiam viro dignam habuit orationem iste. Atque ita esse ut narravit omnia neque aliquid affinxisse eum scio. Equidem memini admiratum me tunc, istius modi ferre industriam barbaricum. Quamobrem, cum et optimam iste conatus sui causam habuerit, et tantum animo ac virtute, militarique scientia valuerit, neque aliter quam ad patriae commodum periclitatus sit, minimumque vitiis concesserit, non video, per Jovem, quis rectius Imperatorum summus haberi debeat. Nec dubium est, quin si primo statim vobiscum, o Alexander, contendisset hic, palmam ei ultro addixissem. Nunc jam quia quod judicatum semel hic est, rescindere illud fas prohibet, neque constitutum ante ordinem movere licet, satis habere decet te, Armini, hoc in animi sententia esse mihi, quod verbis quoque pronunciassem, si cum istis ambitiosus tu esse voluisses. Quia vero fuisti liberator Germaniae, et bello pro libertate suscepto invictum omnes confitentur, neque ibi vel periculi plus exhausit quisquam, vel commodi in publicum assecutus est, placet cum Brutis ponere te, et inter patriae libertatis vindices, primo loco. Mercurio autem huic negotium do, ut in foro, plateis, circo, triviis, et ubiubi hominum ac Deorum frequentia est, pro* nunciet Arminium Cheruscum liberrimum, invictissimum et Germanissimum, sicque jubeat passim ab omnibus acclamari tibi. Idque decretum et constitutum esto, neque ulli posthac refragari liceat.

Alexander.

At servivit aliquando hie. Ego semper Rex, semper fui liber.

Arminius.

Ego minime vero mente obnoxius ulli unquam fui. Semper enim libertatis memor, cum aliud nihil agitarem animo, nisi quomodo possem, oblato occasione, juvare patriam, in illa popularium servitutis patientia, donec facta praestare non potui, consilium quoque dissimulavi, et clausam intra me libertatis curam tenui.

Alexander.

Hoc est, quod ferunt illi, non licuisse tibi desciscere ab iis, quorum semel jugum accepisses.

Arminius.

Atque hoc est, quod ego contra respondeo, neque accepisse jugum me, vel animo in servitutem consensisse. neque si eo, necessitatis iniquo aliquo tempore coactus, me impedivissem, non licuisse per occasionem, quandocunque ea se dedisset, inde rursus expediri. Nam quod jus habere potest, qui naturae beneficium alteri eripit? Vel quae injuria est, suum sibi violenter detractum, pari violenti a recuperare?

Alexander.

At fidem dederas.

Arminius.

Ut indigne aliquid paterer, non dederam. Potui tarnen honeste et liberaliter parere, si modeste illi et civiliter imperare voluissent. Sed ut dedissem extortam vi et injuria, communis hoc vita sancivit, fidem non esse, quam raptores exigunt, ab eis qui necessitate coacti, ea concedunt facile, quibus nec ipsi carere debent, nec uti, qui rapiunt. Porro, qui alteri jugum injicit, nonne eatenus sibi obnoxium habet, quatenus vi tenere potest? Aut non licet armis per injuriam adempta. armis per occasionem repetere? Neque puto contra naturam cum sit, ex libero servum fieri, contra leges esse debere, ad naturae donum respicere, Ea demum fides est, qua damus quod debemus. Age autem, quis tam injuriae patiens esse debet, ut ea ferat, quae in Germania faciebant Romani tunc, quaeque Varus, homo omnium puto, quos terra protulit, avarissimus et iniquissimus? Qui cum Syriam ante spoliando circumrasisset, Germanos ex toto consumere peculando instituerat. Ibique ea fuit superbia et animi impotentia, ut mente conciperet, bestias esse Germanos, et ratione carentia bruta, non homines, neque ullam tantam esse indignitatem, quam aversari nos deceret, aut contra quam resistere. Itaque nihil amentiae suae temperavit, omne flagitium et omne ausus est scelus. Quapropter ego, illud cum conscivi facinus, non erga legitimos dominos fidem fefelli, sed contra iniquissimos tyrannos jus patriae, et commune fas obtinui.

Minos.

Ingenue caussam tutatus est, et sic ego existimo neminem ita alteri pace obstrictum esse, ut talibus percitus caussis, mutandi jus non habeat.

Scipio.

Et tamen perfidiam objiciunt huic nostri, ac nimis crudeliter videtur Varianam exercuisse victoriam.

Arminius.

Eadem, Scipio, ratione perfidi fuerint tyrannicidae ubique omnes, et patriae libertatis adsertores; vestri praesertim, qui Tarquinios ejecerunt, et Casarem interfecerunt, ac summam ob id laudem sempiternam inter vos gloriam consecuti sunt. Denique eorum est perfidia, qui ad fortunae motus spectant, et mutabilem ad hos fidem circumferunt. Me caussae aequitas, contra adversos quoque casus niti perpulit. Dicat iste vero Minos, talem tamque importunam Quintilii atrocitatem, an non licuerit mihi, cum occasionem Dii tribuissent, alia invicem atrocitate punire.

Minos.

Censeo, licuit.

Annibal.

Ecce autem qui jactas nihil tarn necessarium tibi visum, quin patriae studium pervicerit, tamen regnum affectasse diceris, et qui alienum gloriaris amolitum te jugum a popularibus, tuum iisdem intentasti, quod nefas in meum animum nunquam cecidit, ut vel hujus ergo praeponi ipse tibi debeam.

Arminius.

Minime tu quidem hanc ob causam, siquando apud se esse volet hie Minos. Nam regnum capessendi nunquam mihi cupido incessit. Sed fuit inimicorum ea invidia[,] quae suspicionem hanc hominibus injecit. Omnes autem intelligimus sic humanitus comparatum esse, ut quorum plurimae sunt virtutes, eorum par contra sit invidia. Nam soli invidiam non sentiunt, quorum in conspicuo virtus non est. Eos maxime illa petit, quos altissime evexit haec. Necesse est autem multum in commune possit, cui rerum summa procuranda est. Quam facile pessum rediisset publica libertas, si ad uniuscujusque pravam de me opinionem, vires, quibus tuenda ea fuit, dimisissem.

In hoc propositum, cum potentiam retinerem, gratumque id bonis facerem, in affectatae Tyrannidis calumniam apud malos incidi. Quod si regnum occupassent etiam cui id magis conveniebat, quam ei, qui ab externa servitute redemerat, quos sub patrium regnum collecturus erat? Mihi nondum parem retulisset gratiam patria, si pro restituta sibi libertate, seque ab interitu prope vindicata, regnum ultro detulisset. At vero languescente post temporis intervalla, accepti beneficii memoria, passa est impeti calumnia primum, deinde opprimi scelere. Quod nec primo mihi, nec ultimo reor contigit. Tuis enim benemeritis grati fuerunt Carthaginenses? Aut non fuit, quae te premerei, imo quae oppressit tandem, inimicorum domi insectatio?

Annibal.

Fateor, fuit.

Arminius.

Nam Scipioni, credo, vicem reddidit patria, in qua ab se amplissime decorata, post tot edita praeclara facinora, ne mori quidem permissus est. Certe Alexandro domestica invidia mortem concinnavit.

Minos.

Etiam hoc expedivit. Ita enim est. Nemo clarus unquam fuit, cui non aliquando fraudi sua esset virtus. Necesse est vero, hunc qui norunt Arminium, praeclaram ob indolem valde ament. Proinde auctum honore decet esse te, Germane, neque nos tuarum virtutum fas est unquam fieri immemores. Sed jam ipsum jube sequi te, Mercuri, ac facesse actutum jussa. Vos ad vestar hinc redite.

Mercurius.

Sequere.


zuerst 1519, 1529 auf lateinisch.

nach: Arminius, Dialogue par Ulrich de Hutten, ed. Isidore Liseux, traduit en francais pour la premiere fois, texte latin en regard, par Edmond Thion. Paris (Motteroz) 1877.

Der Text folgt der Ausgabe http://library.telkamp.eu/dlib/dview.php?id=178&page=78#view am 7.4.09.

Titel nach der Ausgabe Frankfurt/Leipzig 1718

siehe auch die Ausgabe von 1824 bei Google Books (im PDF-Format [24,5 MB]),
ab Seite 591 ff des Originals, Seite 601 ff der digitalisierten Fassung
(rechts das Titelblatt).
hutten 1824

zurück © 2009-2017 by nf established 2009, revised 04.01.2017 Valid XHTML 1.0 Strict BilderGalerie (Bilder der Ausgabe von 1718)