Sidereus splendor illuminat aera, cuius 1
luce superbiret ipsius aula poli.
nascuntur pariter sol splendens, stella serena:
sol splendens noctu, stella serena die.
lumen enim solis signatur lumine stelle,
res sacra re* 2 sacra, lux nova lute 3 nova,
solis origo duplex stelle dubitatur origo
et nescitur, utrum sit nova sive vetus;
sed nescitur nova sive vetus, quia mire
infra lunarem constitit 4 illa globum;
vel nascens nascente domino predicta coruscat
stella vel ima petens una petente domino.
at si cum christo descendens ergo creata prius.
stella nitet non visa prius, regesque sabei
caspar, balthasar, melcliior inde stupent;
de causis huius novitatis philosophia
consulitur: causas philosophia negat.
[folio 172 recto]
effectus summe causae - penes inferiores
causas quesitus - non reperitur ibi.
tres igitur reges perpendunt inde, quid ortum
etherei regis nunciet ilie nitor.
tres meditantur idem - lomgo licet orbe remoti -
quilibet insistens in regione sua
scilicet, ut peregre stella preunte perfecti 5
ex{h}ibeant regi regia dona novo.
o summi regis dulcis clemencia clemens,
dulcedo, fida gratia, grata fides!
ad natale novi solis nova stella ducatum
dans supra partus stat quasi fixa domum.
summus rex, deus immortalis, homo moriturus!
aurum, thus, mirram - mistica dona - capit:
auri diviciis regem perpendite, mirre
exequiis hominem, thuris odore deum!
thure figuratur deus, auro rex, homo mirra.
rexque deusque prius sed modo homo
gratia renando, qui reges transtulit et qui
nomine renandi iure vocatus erat.
sillaba prima crucem capeat supprema secunde
in punctum cedat linea longa brevem.
sie est rex nardus quasi rex nardusque vocatus
rex populi rector nardus odore vigens.

left zurück


1 Folio 171 verso, 172 recto; rechts neben dem Gedicht: de epiphania nec alibi habetur

2 nach re - Rasur

3 luce (Sch.)

4 emendatio

5 pereunte profecti (Sch.)

left zurück